monumenta.ch > Cassianus > 30
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, XXIX. De abbate Machete inter Collationes spiritales numquam dormitante, et semper inter terrenas fabulas obdormiente. <<<     >>> XXXI. Increpatio eiusdem senis, cum fratres inter spiritales Collationes dormitantes, ad narrationem otiosae fabulae vidisset expergefactos.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT XXX. Eiusdem senis de nemine iudicando sententia.

1 Hic idem senex cum institueret nos neminem diiudicare debere, intulit tria fuisse in quibus discusserit, vel reprehenderit fratres, quod scilicet uvam sibi nonnulli paterentur abscindi, quod haberent in cellulis sagum, quod oleum benedicentes exposcentibus saecularibus darent, et haec omnia se incurrisse dicebat.
2 Nam aegritudinem uvae contrahens, Tamdiu, inquit, eius languore distabui, donec tam doloris necessitate quam seniorum omnium adhortatione compulsus abscindi eam permitterem.
3 Cuius etiam infirmitatis obtentu sagum quoque habere coactus sum.
4 Oleum etiam benedicere ac supplicantibus dare, quod prae omnibus exsecrabar, utpote iudicans illud ex magna cordis praesumptione descendere, circumdantibus me repente saecularibus multis, ita constrictus sum, ut aliter eos nullatenus evadere possem, nisi a me summa vi et obtestationibus extorsissent, ut oblato ab eis vasculo manum meam impresso crucis signaculo superponerem: itaque se credentes benedictionis oleum consecutos, tandem me aliquando relaxarunt.
5 Quibus mihi manifeste compertum est, iisdem causis ac vitiis monachum obligari, in quibus de aliis iudicare praesumpserit.
6 Oportet ergo unumquemque semetipsum iudicare tantummodo, et circumspecte cauteque custodire in omnibus, non aliorum conversationem vitamque discutere, secundum illud Apostoli praeceptum: Tu autem, quid iudicas fratrem tuum? suo Domino stat, aut cadit (Rom. XIV).
7 Et illud: Nolite iudicare, ut non iudicemini. In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini (Matth. VII).
8 Praeter hanc enim quam diximus causam, etiam ob hoc iudicare de aliis periculosum est, quod ignorantes vel necessitatem, vel rationem qua illi haec in quibus offendimur, aut recte coram Deo, aut venialiter agunt, invenimur eos temere iudicasse, et per hoc admittimus non leve peccatum, secus quam oportet de fratribus nostris aliquid sentientes.
Cassianus HOME

bav559.97 bnf2129.111 bnf12292.256

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik