monumenta.ch > Cassianus > 24
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, XXIII. Qualis esse monachi cibus debeat. <<<     >>> XXV. De continentia senis cuiusdam, qui sexies ita frugaliter cibum sumpsit, ut servaret esuriem.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT XXIV. Quod in Aegypto indifferenter vidimus sub adventu nostro solvi quotidiana ieiunia.

1 Cum de Syriae partibus seniorum scita discere cupientes, Aegypti provinciam petissemus, ibique tanta cordis alacritate nos suscipi miraremur, ut nulla prorsus, sicut fueramus in Palaestinae monasteriis instituti, usque ad praestitutam ieiunii horam, refectionis regula servaretur, sed absque legitimis quartae sextaeque feriis, quocumque pergebamus, quotidiana statio solveretur: quidam seniorum percunctantibus nobis, cur ita indifferenter apud eos praeterirentur quotidiana ieiunia: respondit, Ieiunium semper est mecum; vos autem continuo dimissurus mecum iugiter tenere non potero.
2 Et ieiunium quidem, licet utile sit ac iugiter necessarium, tamen voluntarii muneris est oblatio; opus autem charitatis impleri, exigit praecepti necessitas.
3 Itaque suscipiens in vobis Christum, reficere eum debeo: deducens autem vos, humanitatem eius obtentu praebitam, districtiore ieiunio in memetipso potero compensare.
4 Non enim possunt filii sponsi ieiunare, donec cum illis est sponsus: cum autem discesserit, tunc licite ieiunabunt (Luc. V).
Cassianus HOME

bav559.94 bnf2129.108 bnf12292.254

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik