monumenta.ch > Cassianus > 23
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, XXII. Quod idcirco nos oporteat exercere continentiam corporalem, ut per ipsam perveniamus ad spiritale ieiunium. <<<     >>> XXIV. Quod in Aegypto indifferenter vidimus sub adventu nostro solvi quotidiana ieiunia.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT XXIII. Qualis esse monachi cibus debeat.

1 Igitur est cibus eligendus non tantum qui concupiscentiae flagrantis aestus temperet, minusque succendat, verum etiam qui ad parandum sit facilis, et quem ad comedendum opportuniorem vilioris pretii compendium praestet; quique sit conversationi fratrum usuique communis.
2 Triplex enim natura est gastrimargiae: una quae canonicam refectionis horam praevenire compellit; alia quae tantummodo ventris ingluvie et saturitate quarumlibet gaudet escarum; tertia, quae accuratioribus epulis et esculentioribus oblectatur.
3 Ideoque adversus eam necesse est monachum observantiam triplicem custodire, id est, ut primum legitimum tempus absolutionis exspectet; deinde ut saturitati non cedat; tertio, ut qualibuscumque escis vilioribus contentus sit.
4 Quidquid autem extra consuetudinem praesumitur usumque communem, ut vanitatis et gloriae atque ostentationis morbo pollutum, antiquissima patrum traditio notavit; nec quemquam ex his quos merito scientiae ac discretionis enituisse pervidimus, vel quos ad imitandum gratia Christi velut splendidissima luminaria omnibus praelocavit, esu panis qui apud eos vilis habetur ac facilis, abstinuisse cognovimus; nec eorum quempiam qui hanc regulam declinantes, praetermisso panis usu, leguminum, vel olerum, seu pomorum refectionem sectati sunt, inter probatissimos habitum aliquando conspeximus, sed ne discretionis quidem aut scientiae gratiam consecutum.
5 Non solum enim caeteris inusitatas escas expetere monachum non debere decernunt, ne videlicet cursus eius velut in propatulo cunctis expositus, inanis factus ac vacuus cenodoxiae morbo depereat, sed ne ipsam quoque ieiuniorum castigationem communem cuiquam facile patefieri oportere pronuntiant; verum quantum fieri potest, contegi pariter et abscondi.
6 Adventantibus autem fratribus magis humanitatis ac dilectionis offerri debere virtutem, quam continentiae districtionem, et quotidiani propositi rigorem manifestari probabilius censuerunt, nec quid voluntas utilitasque nostra, seu desiderii ardor exposcat, attendere; sed quod advenientis requies, vel infirmitas exigit, praeponere, et gratanter implere.
Cassianus HOME

bav559.92 bnf2129.107 bnf12292.253

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik