monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.338 > 22
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, XXI. De interiori monachi pace, et abstinentia spiritali. <<<     >>> XXIII. Qualis esse monachi cibus debeat.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT XXII. Quod idcirco nos oporteat exercere continentiam corporalem, ut per ipsam perveniamus ad spiritale ieiunium.

1 Noverimus itaque nos idcirco laborem continentiae corporalis impendere, ut ad puritatem cordis hoc possumus ieiunio pervenire.
2 Caeterum labor a nobis impenditur incassum, si hunc quidem contemplatione finis infatigabiliter sustinemus; finem vero propter quem toleravimus afflictiones tantas, obtinere nequeamus: meliusque fuit interdictis escis animae temperasse, quam voluntariis minusque noxiis corporaliter ieiunasse.
3 In his enim simplex et innoxia creaturae Dei perceptio est, nihil per semetipsam habens peccati: in illis vero primitus fratrum perniciosa devoratio, de qua dicitur: Noli diligere detrahere, ne eradiceris.
4 Et de ira atque invidia beatus Iob dicit: Etenim stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia (Iob V).
5 Simulque notandum, quod qui irascitur, stultus; et qui invidet, parvulus iudicetur.
6 Ille namque non immerito stultus iudicatur, voluntarie sibi mortem irae stimulis incitatus inducens; et hic dum livet, parvulum minoremque se probat.
7 Dum enim invidet, testatur maiorem esse eum cuius prosperitate cruciatur.
Cassianus HOME

bav559.91 bnf2129.106 bnf12292.253

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik