monumenta.ch > Cassianus > 21
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, XX. Quod non debeat monachus sumendi cibi tempus excedere, si vult ad pugnas interiorum certaminum pervenire. <<<     >>> XXII. Quod idcirco nos oporteat exercere continentiam corporalem, ut per ipsam perveniamus ad spiritale ieiunium.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT XXI. De interiori monachi pace, et abstinentia spiritali.

1 Non enim est nobis adversarius extrinsecus formidandus; in nobismetipsis hostis inclusus est.
2 Intestinum in nobis quotidie geritur bellum: devicto eo, omnia quae forinsecus sunt reddentur infirma, ac militi Christi universa pacata erunt et subdita.
3 Non habebimus adversarium nobis extrinsecus metuendum, si ea quae intra nos sunt spiritui devicta subdantur.
4 Nec solum nobis istud ieiunium visibilium ciborum ad perfectionem cordis et corporis puritatem sufficere posse credamus, nisi fuerit huic animae quoque ieiunium copulatum.
5 Habet namque et illa suos noxios cibos, quibus impinguata, etiam sine escarum abundantia, ad luxuriae praerupta devolvitur.
6 Detractio cibus eius est, et quidem persuavis; ira etiam cibus eius est, licet minime levis; ad horam tamen infelici eam esu pascens, ac pariter lethali sapore prosternens.
7 Invidia cibus est mentis, virulentis eam succis corrumpens, et prosperitate alieni successus iugiter miseram excruciare non desinens.
8 Cenodoxia, id est, vana gloria, cibus eius est, qui delectabili eam esca permulcet ad tempus; post vero vacuam omnique virtute spoliatam reddet ac nudam, cunctis eam spiritalibus fructibus sterilem inanemque dimittens: ita ut non solum immanium laborum faciat merita deperire, verum etiam supplicia maiora conquirat.
9 Omnis concupiscentia et pervagatio cordis instabilis, pastus quidam est animae, noxiis escis eam nutriens, expertem vero coelestis panis ac solidi cibi in posterum derelinquens.
10 Ab his itaque, quanta nobis est virtus, sacratissimo ieiunio continentes, utilem habebimus commodamque observantiam ieiunii corporalis.
11 Labor namque carnalis spiritus contritioni coniunctus, acceptissimum Deo sacrificium dignumque sanctitatis habitaculum puris mundisque recessibus exhibebit.
12 Caeterum si corporaliter ieiunantes perniciosissimis animae vitiis implicemur, nihil nobis proderit carnalis afflictio pretiosiore parte pollutis; per eam scilicet substantiam delinquentibus nobis, qua efficimur habitaculum Spiritus sancti.
13 Non enim tam corruptibilis caro, quam cor mundum habitaculum Deo templumque Spiritus sancti efficitur.
14 Oportet ergo, exteriore homine ieiunante, interiorem quoque similiter a cibis noxiis temperare: quem praecipue exhiberi mundum Deo, ut hospitem in se Christum recipere mereatur, beatus Apostolus monet his verbis: In interiore, inquiens, homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III).
Cassianus HOME

bav559.90 bnf2129.105 bnf12292.252

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik