monumenta.ch > Cassianus > 20
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, XIX. Quod athletae Christi, donec in corpore commoratur, pugna non desit. <<<     >>> XXI. De interiori monachi pace, et abstinentia spiritali.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT XX. Quod non debeat monachus sumendi cibi tempus excedere, si vult ad pugnas interiorum certaminum pervenire.

1 Igitur monachus ad pugnas interiorum certaminum cupiens pervenire, hanc in primis cautionem sibimet indicat, ut non potus quidquam, non esus ulla oblectatione devictus, ante stationem legitimam communemque refectionis horam, extra mensam percipere sibimet prorsus indulgeat; sed ne refectione quidem transacta, ex his praesumere sibi quantulumcumque permittat: similiter quoque canonicum somni tempus mensuramque custodiat.
2 Eodem namque studio istae sunt mentis amputandae lasciviae, quo meretricationis vitium desecandum.
3 Qui enim gulae superfluos appetitus inhibere non potuit, quomodo aestus carnalis concupiscentiae valebit exstinguere? Et qui non quivit passiones in propatulo sitas parvasque compescere, quemadmodum occultas, nulloque hominum teste prurientes, moderatrice discretione poterit debellare? Et idcirco per singulos motus et in quolibet desiderio robur animae comprobatur: quae si in minimis apertisque cupiditatibus superatur, quid in maximis ac fortioribus occultisque sustineat, unicuique sua conscientia testis est.
Cassianus HOME

bav559.89 bnf2129.104 bnf12292.251

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik