monumenta.ch > Cassianus > 19
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, XVIII. Per quot genera certaminum atque palmarum beatus Apostolus ad coronam sublimissimi agonis ascenderit. <<<     >>> XX. Quod non debeat monachus sumendi cibi tempus excedere, si vult ad pugnas interiorum certaminum pervenire.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT XIX. Quod athletae Christi, donec in corpore commoratur, pugna non desit.

1 Athletae Christi in corpore commoranti numquam deficit colluctationum palma: sed quanto magis triumphorum successibus creverit, tanto ei etiam colluctationum robustior ordo succedit.
2 Subiugata etenim carne, atque devicta, quantae adversariorum cohortes, quanta hostium agmina adversum victorem militem Christi triumphis eius instigata consurgunt! scilicet ne pacis otio miles Christi lentescens incipiat oblivisci colluctationum suarum gloriosa certamina, ac securitatis inertia dissolutus, praemiorum stipendiis ac triumphorum meritis defraudetur.
3 Itaque si ad hos triumphorum gradus cupimus crescente virtute conscendere, eodem nos quoque ordine oportet praeliorum inire certamina, et primum cum Apostolo dicere: Sic pugno non quasi aerem verberans, sed castigo corpus meum, et servituti subiicio (I Cor. IX), ut hoc conflictu superato, rursus cum eo dicere possimus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI).
4 Aliter enim congredi cum illis nullo modo poterimus, nec spiritales pugnas merebimur experiri, carnali deiecti conflictu, et colluctatione ventris elisi: meritoque nobis ab Apostolo cum exprobratione dicetur: Tentatio vos non apprehendit, nisi humana (II Cor. X).
Cassianus HOME

bav559.88 bnf2129.103 bnf12292.251

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik