monumenta.ch > Cassianus > 18
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, XVII. Quod fundamentum ac basis spiritalis agonis in gastrimargiae sit certamine collocata. <<<     >>> XIX. Quod athletae Christi, donec in corpore commoratur, pugna non desit.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT XVIII. Per quot genera certaminum atque palmarum beatus Apostolus ad coronam sublimissimi agonis ascenderit.

1 Nec tamen agonem cursus tantummodo se consummasse describit cum dicit: Sic curro non quasi in incertum: quod specialiter refertur ad intentionem mentis et fervorem spiritus sui, quo toto Christum sequebatur ardore, cum Sponsa decantans: Post te in odorem unguentorum tuorum currem us (Cantic. I); et iterum: Adhaesit anima mea post te (Psal. LXII); sed etiam aliud colluctationis genus se vicisse testatur dicens: Sic pugno non quasi aerem verberans, sed castigo corpus meum et servituti subiicio (I Cor. IX).
2 Quod proprie ad continentiae dolores, et corporale ieiunium atque afflictionem carnis pertinet; per hanc se pugilem quemdam strenuum suae carnis esse describens, nec in vanum adversus eam ictus continentiae exercuisse designans, sed triumphum pugnae, mortificatione sui corporis, acquisisse; quo verberibus continentiae castigato, et ieiuniorum caestibus eliso, victori spiritui immortalitatis coronam et incorruptionis contulit palmam.
3 Vides legitimum colluctationis ordinem, et spiritalium certaminum contemplaris eventum: quemadmodum athleta Christi adeptus de rebellatrice carne victoriam, subiecta illa quodammodo pedibus suis, ut sublimis triumphator invehitur.
4 Et idcirco non currit in incertum, quia confidebat urbem sanctam Ierusalem coelestem se protinus ingressurum.
5 Sic pugnet, ieiuniis scilicet et afflictione carnali, non quasi aerem verberans, id est, in vanum ictus continentiae porrigens, per quos non aerem vacuum, sed illos spiritus qui in eo versantur, castigatione sui corporis verberabat.
6 Qui enim dicit, non quasi aerem verberans, ostendit se, tametsi non aerem vacuum et inanem, aliquos tamen in aere verberare.
7 Et quia haec certaminum genera superarat, et ditatus multarum coronarum stipendiis incedebat, non immerito robustiorum incipit hostium subire luctamina, ac prioribus aemulis triumphatis cum fiducia proclamat, et dicit: Iam non nobis est colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI).
Cassianus HOME

bav559.87 bnf2129.102 bnf12292.250

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik