monumenta.ch > Cassianus > 4 > 17
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, XVI. Quod monachus secundum Olympiaci certaminis morem non possit spiritales conficere pugnas nisi, obtinuerit bella carnalia. <<<     >>> XVIII. Per quot genera certaminum atque palmarum beatus Apostolus ad coronam sublimissimi agonis ascenderit.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT XVII. Quod fundamentum ac basis spiritalis agonis in gastrimargiae sit certamine collocata.

1 Vis audire verum athletam Christi legitimo agonis iure certantem? Ego, inquit, sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem verberans: sed castigo corpus meum, et servituti subiicio, ne aliis praedicans ipse reprobus efficiar (I Cor. IX).
2 Vides ut in seipso, id est, in carne sua colluctationum summam velut in base quadam firmissima statuerit, et proventum pugnae in sola castigatione carnis et in subiectione sui corporis collocarit? Ego itaque sic curro non quasi in incertum.
3 Non currit in incertum, qui coelestem Ierusalem conspiciens, defixum habet quo sibi cordis sui indeflexibilis sit dirigenda pernicitas.
4 Non currit in incertum, qui obliviscens posteriora, ad ea quae priora sunt extendit se, ad destinatum persequens bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu, quo semper dirigens suae mentis obtutum, et ad eum omni cordis praeparatione festinans, cum fiducia proclamat: Bonum agonem certavi, cursum consummavi, fidem servavi (II Tim. IV).
5 Et quia se noverat post odorem unguentorum Christi praepeti conscientiae devotione infatigabiliter cucurrisse, et spiritalis agonis certamen carnis castigatione vicisse, cum fiducia infert et dicit: De caetero reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex.
6 Et ut nobis quoque similem spem retributionis aperiret, si in agone cursus istius imitari eum velimus, adiecit: Non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt adventum eius; participes nos coronae suae in die iudicii fore pronuntians, si diligentes adventum Christi, non illum tantum, qui etiam nolentibus apparebit, sed etiam hunc qui quotidie in sanctis commeat animabus, victoriam certaminis castigatione corporis acquiramus.
7 De quo adventu Dominus in Evangelio: Ego, inquit, et Pater meus veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Ioan. XIV).
8 Et iterum: Ecce sto ad ostium et pulso; si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam, introibo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum (Apoc. III).
Cassianus HOME

bav559.86 bnf2129.101 bnf12292.249

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik