monumenta.ch > Cassianus > 16
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, XV. Quod ad custodiendam cordis sui puritatem monachus semper intentus esse debeat. <<<     >>> XVII. Quod fundamentum ac basis spiritalis agonis in gastrimargiae sit certamine collocata.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT XVI. Quod monachus secundum Olympiaci certaminis morem non possit spiritales conficere pugnas nisi, obtinuerit bella carnalia.

1 Itaque ventris et gulae concupiscentia hoc intuitu superata, nec servi carnis, nec infames vitiorum nota pronuntiati, velut in Olympiacis disciplinis, iudicabimur superiorum quoque certaminum digni esse conflictu, praemissisque huiuscemodi documentis, spiritualibus quoque nequitiis congredi posse credemur, quae non nisi victoribus tantum, et his qui merentur in spiritali agone contendere, concertare dignantur.
2 Illud enim est cunctorum luctaminum velut quoddam solidissimum fundamentum, ut primitus carnalium desideriorum incentiva perimantur.
3 Nam nullus, carne propria non devicta, legitime decertare poterit.
4 Et qui legitime non decertat, sine dubio nec in agone confligere, nec coronae gloriam, nec victoriae gratiam poterit promereri.
5 Quod si hoc fuerimus certamine superati, velut servi carnalis concupiscentiae comprobati, et per hoc nec libertatis nec roboris insignia praeferentes, a spiritalium congressionum conflictu, ut indigni servique, non sine confusionis nota protinus repellemur.
6 Omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati (Ioan. VIII).
7 Diceturque nobis per beatum Apostolum cum his inter quos fornicatio nominatur: Tentatio vos non apprehendit, nisi humana (I Cor. X).
8 Non enim merebimur mentis robore conquisito graviores pugnas nequitiarum coelestium experiri, qui carnem fragilem resistentem spiritui nostro subiugare nequivimus.
9 Quod Apostoli testimonium non intelligentes quidam posuerunt pro indicativo optativum modum, id est, tentatio vos non apprehendat, nisi humana.
10 Quod ab ipso magis dici manifestum est, non optantis, sed pronuntiantis, vel exprobrantis affectu.
Cassianus HOME

bav559.85 bnf2129.100 bnf12292.248

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik