monumenta.ch > Cassianus > 15
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, XIV. Quomodo possit gulae concupiscentia superari. <<<     >>> XVI. Quod monachus secundum Olympiaci certaminis morem non possit spiritales conficere pugnas nisi, obtinuerit bella carnalia.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT XV. Quod ad custodiendam cordis sui puritatem monachus semper intentus esse debeat.

1 Velut si quis immania virtutum praemia, in sublimi quibusdam parvis indiciis designata, perspicacissimis oculorum obtutibus cum teli directione tendentibus ferire festinet, sciens immensam gloriae palmam et remunerationis praemia in eorum confixione consistere, oculorum aciem ab omni intuitu avertens, illuc dirigat necesse est, ubi summam remunerationis et praemii perspicit collocatam, amissurus procul dubio peritiae palmam et remunerationem virtutis, si quantulumcumque contemplationis eius acies deviaverit.
Cassianus HOME

bav559.85 bnf2129.99 bnf12292.248

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik