monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2 > 14
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, XIII. Quod nisi gulae fuerimus vitio liberati, nequaquam possimus ad pugnas interioris hominis pervenire. <<<     >>> XV. Quod ad custodiendam cordis sui puritatem monachus semper intentus esse debeat.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT XIV. Quomodo possit gulae concupiscentia superari.

1 Prima ergo nobis calcanda est gulae concupiscentia, et eo usque extenuanda mens non solum ieiuniis, verum etiam vigiliis, lectione quoque, et crebra compunctione cordis, in quibus se forsitan vel illusam, vel victam reminiscitur, ingemiscens nunc horrore vitiorum, nunc desiderio perfectionis et integritatis accensa: donec eiusmodi curis ac meditationibus occupata pariter ac possessa, ipsius cibi refectionem non tam iucunditati concessam, quam oneris vice sibi impositam recognoscat; magisque eam necessariam corpori, quam desiderabilem animae sentiat attributam.
2 Quo studio mentis et iugi compunctione detenti, lasciviam carnis, quae fotu escarum vehementius insolescit, et aculeos eius noxios retundemus, atque ita fornacem corporis nostri, quae rege Babyloniae occasiones peccatorum et vitia nobis iugiter subministrante, succenditur, quibus naphthae et picis vice acrius exuramur, ubertate lacrymarum et fletu cordis poterimus exstinguere; donec Dei gratia, spiritu roris sui in cordibus nostris insibilante, aestus carnalis concupiscentiae penitus valeant consopiri.
3 Haec est igitur nobis prima contentio, haec nostra velut in Olympiacis certaminibus prima probatio, gulae ventrisque concupiscentiam desiderio perfectionis exstinguere.
4 Ob quod ciborum non solum superfluus appetitus virtutum contemplatione calcandus, sed etiam ipsi naturae necessarius tamquam castitati contrarius, non sine cordis anxietate sumendus est.
5 Et ita demum vitae nostrae instituendus est cursus, ut nullum magis sit tempus quo sentiamus nos a spiritalibus studiis revocari, quam quo descendere ad necessariam corporis curam eius fragilitate compellimur.
6 Cumque ad hanc necessitatem submittimur, usui potius vitae quam mentis desiderio famulantes, quantocius ab ea, velut a salutaribus nos studiis retrahente, subtrahi festinemus.
7 Nequaquam enim poterimus escarum praesentium spernere voluptates, nisi mens contemplationi divinae defixa, amore virtutum potius et pulchritudine coelestium delectetur.
8 Et ita quis velut caduca despiciet universa praesentia, cum ad ea quae immobilia sunt et aeterna inseparabiliter defixerit mentis obtutum, adhuc in carne positus futurae commorationis beatitudinem iam corde contemplans.
Cassianus HOME

bav559.84 bnf2129.98 bnf12292.247

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik