monumenta.ch > Cassianus > 13
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, XII. De agone carnali etiam spiritalis agonis imitationem esse sumendam. <<<     >>> XIV. Quomodo possit gulae concupiscentia superari.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT XIII. Quod nisi gulae fuerimus vitio liberati, nequaquam possimus ad pugnas interioris hominis pervenire.

1 Oportet nos quoque primum libertatem nostram carnis subiectione monstrare.
2 A quo enim quis vincitur, eius et servus est (II Petr. II).
3 Et omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Ioan. VIII).
4 Cumque nos nulla concupiscentiae turpis respersos infamia examen certamini praesidentis invenerit, nec fuerimus ab eo ut servi carnis et ignobiles indignique Olympiacis vitiorum colluctationibus iudicati, tunc poterimus contra cooevos nostros, id est, concupiscentiam carnis et motus ac perturbationes animae inire certamen.
5 Impossibile namque est saturum ventrem pugnas interioris hominis experiri; nec bellis robustioribus attentari dignum est eum qui potest deiici leviore conflictu.
Cassianus HOME

bav559.83 bnf2129.97 bnf12292.247

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik