monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio > 12
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, XI. Concupiscentias cordis non exstingui, nisi cum omni exstirpatione vitiorum. <<<     >>> XIII. Quod nisi gulae fuerimus vitio liberati, nequaquam possimus ad pugnas interioris hominis pervenire.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT XII. De agone carnali etiam spiritalis agonis imitationem esse sumendam.

1 Qui in agone contendit, non coronabitur nisi legitime certaverit (II Tim. II).
2 Qui naturales appetitus carnis optat exstinguere, extra naturam vitia collocata primitus superare festinet.
3 Si enim apostolicae sententiae vim volumus experiri, quae sint agonis mundani leges ac disciplina primitus debemus agnoscere, ut ita demum harum comparatione scire possimus quid nos in spiritali agone certantes beatus Apostolus hoc exemplo voluerit edocere.
4 In illis enim certaminibus, quae secundum eumdem Apostolum corruptibilem coronam vincentibus parant, mos iste servatur, ut is qui se ad gloriosam coronam et immunitatis privilegio decoratam praeparare contendit, et perfecta cupit agonis subire certamina, prius in Olympiacis ac Pythiis certaminibus indolem suae iuventutis ac rudimentorum robur ostentet.
5 In his siquidem iuniores qui has disciplinas cupiunt profiteri, utrum mereantur vel debeant ad eas admitti, tam eius qui istis certaminibus praesidet, quam totius populi iudicio comprobantur.
6 Cumque diligenter examinatus quis, primum repertus fuerit nulla vitae respersus infamia; deinde, non servitutis iugo ignobilis, et ob hoc indignus disciplina hac, vel congressu eorum qui hanc profitentur, fuerit iudicatus; tertio si artis, si fortitudinis digna praeferat documenta, et iunioribus coaevisque decertans, peritiam pariter ac virtutem suae demonstraverit iuventutis, ac proficiens de epheborum luctamine, perfectis iam viris et experientia longa probatis congredi permissus fuerit praesidentis examine, seque non solum parem virtuti eorum assidua colluctatione probaverit, verum etiam frequenter inter hos quoque victoriae palmam fuerit consecutus, tum demum ad agonis praeclara certamina merebitur pervenire, in quibus non nisi victoribus tantum, et his qui multarum coronarum stipendiis decorati sunt, facultas conceditur decertandi.
7 Si intelleximus carnalis agonis exemplum, spiritalis quoque certaminis quae disciplina vel ordo sit, comparatione huius debemus agnoscere.
Cassianus HOME

bav559.82 bnf2129.96 bnf12292.246

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik