monumenta.ch > Cassianus > 11
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, X. Ad conservandam mentis et corporis puritatem, abstinentiam ciborum non posse sufficere. <<<     >>> XII. De agone carnali etiam spiritalis agonis imitationem esse sumendam.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT XI. Concupiscentias cordis non exstingui, nisi cum omni exstirpatione vitiorum.

1 Impossibile namque est exstingui ignita corporis incentiva, priusquam caeterorum quoque principalium vitiorum fomites radicitus excidantur: de quibus sigillatim distinctis libellis suo loco, donante Domino, disseremus.
2 Nunc vero propositum nobis est de gastrimargia, id est, gulae concupiscentia, contra quam nobis primus conflictus est, disputare.
3 Numquam igitur poterit ardentis concupiscentiae stimulos inhibere, quisquis desideria gulae refrenare nequiverit.
4 Interioris hominis castitas virtutis huius consummatione discernitur.
5 Numquam enim robustioris aemulis colluctari posse confidas eum quem in leviore conflictu conspexeris ab infirmioribus potuisse superari.
6 Cunctarum namque virtutum una natura est, licet in multas dividi species et vocabula videantur; sicut auri quoque una substantia est, licet per multa variaque monilium genera pro artificum videatur ingenio ac voluntate distincta.
7 Itaque nullam perfecte possidere probabitur, quisquis elisus in earum parte dignoscitur.
8 Quo enim modo flagrantes aestus concupiscentiae, qui non sola instigatione corporis, sed etiam mentis vitio succenduntur, exstinxisse credendus est, qui aculeos irae cordis solius intemperantia prorumpentes mitigare non potuit? Aut quonam modo putandus est carnis animaeque lascivientes stimulos retudisse, qui superbiae vitium simplex non quivit evincere? Aut quemadmodum credendes est insertam carni luxuriam conculcasse, qui pecuniarum concupiscentiam forinsecus sitam, atque a nostra substantia alienam, non valuit abdicare? Qua autem ratione bellum carnis et animae triumphabit, qui idoneus non fuit morbum curare tristitiae? Quantalibet urbs sublimitate murorum et clausarum portarum firmitate muniatur, posterulae unius, quamvis parvissimae, proditione vastabitur.
9 Quid enim differt utrum per excelsa moenia et ampla portarum spatia, an per angusti cuniculi latibula perniciosus hostis penetralibus civitatis irrepat?
Cassianus HOME

bav559.81 bnf2129.95 bnf12292.245

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik