monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.27 > 28 > 10
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, IX De mensura castigationum assumendarum, remedioque ieiunii. <<<     >>> XI. Concupiscentias cordis non exstingui, nisi cum omni exstirpatione vitiorum.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT X. Ad conservandam mentis et corporis puritatem, abstinentiam ciborum non posse sufficere.

1 Ad integritatem mentis et corporis conservandam abstinentia ciborum sola non sufficit, nisi fuerint caeterae quoque virtutes animae coniugatae.
2 Humilitas igitur primitus obedientiae virtute, et cordis contritione, corporisque fatigatione discenda est.
3 Pecuniarum non solum vitanda est possessio, sed etiam desiderium earum radicitus exstirpandum.
4 Non enim eas sufficit non habere, quod plerumque solet etiam ex necessitate descendere, sed ne ipsam quidem, si forte oblatae fuerint, habendi recipere voluntatem.
5 Irae conterendus est furor, tristitiae superanda deiectio; cenodoxia, id est, vana gloria contemnenda, superbiae calcandus est fastus, mentis quoque ipsius instabiles vagique discursus assidua Dei memoria refrenandi.
6 Totiesque nobis est ad contemplationem Dei lubrica cordis nostri pervagatio reducenda, quoties subtilis hostis ab hoc intuitu mentem captivare pertentans, recessibus nostri cordis irrepserit (Vide Ioan. Climachum gradu 14 et 15).
Cassianus HOME

bav559.81 bnf2129.94 bnf12292.245

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik