monumenta.ch > Cassianus > 9
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, VIII. Quomodo cibum appetere ac sumere liceat. <<<     >>> X. Ad conservandam mentis et corporis puritatem, abstinentiam ciborum non posse sufficere.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT IX De mensura castigationum assumendarum, remedioque ieiunii.

1 Summa igitur continentiae non sola temporis ratione, nec escarum qualitate tantummodo, sed ante omnia conscientiae iudicio colligenda est.
2 Tantum enim debet unusquisque sibi frugalitatis indicere, quantum corporeae obluctationis pugna deposcit.
3 Utilis quidem et omnimodis observanda est canonica ieiuniorum custodia; sed nisi hanc frugi fuerit ciborum refectio subsecuta, ad integritatis calcem non poterit pervenire.
4 Longorum namque ieiuniorum inedia, saturitate corporis subsequente, lassitudinem potius temporalem, quam puritatem castitatis acquirit.
5 Integritas quippe mentis ventris cohaeret inediae.
6 Non habet perpetuam castimoniae puritatem, quisquis non iugem temperantiae aequalitatem tenere contentus est.
7 Quamvis districta ieiunia, succedente superflua remissione, vacuantur, et in gastrimargiae vitium protinus collabuntur: Melior est rationabilis cum moderatione quotidiana refectio, quam per intervalla arduum longumque ieiunium.
8 Novit immoderata inedia non modo mentis labefactare constantiam, sed etiam orationum efficaciam reddere lassitudine corporis enervatam.
Cassianus HOME

bav559.80 bnf2129.93 bnf12292.244

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik