monumenta.ch > Cassianus > 8
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, VII. Quod infirmitas carnis puritatem cordis nequeat impedire. <<<     >>> IX De mensura castigationum assumendarum, remedioque ieiunii.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT VIII. Quomodo cibum appetere ac sumere liceat.

1 Verissima est itaque Patrum, probatissimaque sententia, ieiuniorum et continentiae modum in mensura parcitatis tantum, et castigatione consistere, et hunc esse perfectae virtutis in commune omnibus finem, ut ab escis, quas sumere sustentandi corporis necessitate compellimur, adhuc in appetitu earum positi temperemus.
2 Quamvis enim quis corpore sit infirmus, perfectam virtutem aequamque robustis ac sanis in omnibus possidebit, si desideria, quae fragilitas carnis non exigit, mentis rigore castiget.
3 Apostolus namque ait: Et carnis curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII).
4 Non ergo curam eius omnimodis interdixit, sed ut in desideriis fieret, denegavit.
5 Voluptuosam ademit diligentiam carnis, gubernationem vitae necessariam non exclusit: illud, ne indulgentia carnis ad desideriorum occupationes noxias devolvamur; hoc vero, ne corruptum nostro vitio corpus spiritales ac necessarias functiones implere non possit.
Cassianus HOME

bav559.80 bnf2129.93 bnf12292.244