monumenta.ch > Cassianus > 7
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, VI. Quod non solo vino mens inebriatur. <<<     >>> VIII. Quomodo cibum appetere ac sumere liceat.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT VII. Quod infirmitas carnis puritatem cordis nequeat impedire.

1 Infirmitas carnis ad puritatem cordis non officit, si haec tantummodo, quae fragilitas carnis, non quae voluptas exigit, usurpentur.
2 Facilius vidimus victos, qui ab escis corpulentioribus omnimodis temperarent, quas moderate usus pro necessitate concedit, et qui totum sibi pro continentiae amore denegarent; quam qui eas sub infirmitatis occasione sumentes mensuram sufficientiae custodirent.
3 Habet etiam corporis imbecillitas continentiae suae palmam, dummodo escis defectioni carnis indultis adhuc indigentem se refectione defraudet, tantumque esus indulgeat, quantum sufficere ad vivendi usum temperantiae discretio rigida iudicaverit, non quantum desiderii appetitus exposcit.
4 Esculentiores cibi ut procurant corporis sanitatem, ita castitatis non adimunt puritatem, si cum moderatione sumantur.
5 Quidquid enim fortitudinis causa esu eorum percipitur, aegritudinis labore ac defectione consumitur.
6 Quamobrem ut nulli statui virtus parcimoniae adimitur, ita ne integritatis quidem consummatio denegatur.
Cassianus HOME

bav559.79 bnf2129.92 bnf12292.244

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik