monumenta.ch > Cassianus > 6
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, V. Quod non possit ab omnibus uniformis ieiuniorum regula custodiri. <<<     >>> VII. Quod infirmitas carnis puritatem cordis nequeat impedire.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT VI. Quod non solo vino mens inebriatur.

1 Quibuslibet escis refectus venter seminaria luxuriae parit, nec praevalet mens discretionum gubernacula moderari, ciborum pondere praefocata.
2 Non enim sola crapula vini mentem inebriare consuevit, verum etiam cunctarum escarum nimietas vacillantem eam ac nutabundam reddit, omnique integritatis ac puritatis contemplatione dispoliat.
3 Sodomitis causa subversionis atque luxuriae, non vini crapula, sed saturitas exstitit panis.
4 Audi Dominum per prophetam Hierusalem increpantem (Ezech. XVI): Quid enim peccavit soror tua Sodoma, nisi quia panem suum in saturitate et abundantia comedebat? Et quia per saturitatem panis inexstinguibili carnis fuerant ardore succensi, iudicio Dei coelitus sunt igne sulphureo concremati (Gen. XIX).
5 Quod si illos sola nimietas panis ad tam praeruptum flagitiorum praecipitium vitio satietatis impegit, quid censendum est de his qui vegeto corpore perceptionem carnium ac vini immoderata ubertate [Al. libertate] praesumunt, non quantum expetit imbecillitas, sed quantum animi libido suggesserit usurpantes.
Cassianus HOME

bav559.79 bnf2129.92 bnf12292.243

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik