monumenta.ch > Cassianus > 5
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, IV. Testimonium abbatis Antonii, quo docet unamquamque virtutem ab illo qui eam peculiarius possidet expetendam. <<<     >>> VI. Quod non solo vino mens inebriatur.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT V. Quod non possit ab omnibus uniformis ieiuniorum regula custodiri.

1 Itaque super ieiuniorum modo haud potest facile uniformis regula custodiri, quia nec robur unum cunctis corporibus inest, nec, sicut caeterae virtutes, animi solius rigore parantur.
2 Et idcirco quia non in sola fortitudine mentis consistunt, cum corporis enim possibilitate participant, talem super his definitionem traditam nobis accepimus, diversum esse refectionis quidem tempus ac modum et qualitatem, pro impari scilicet corporum statu, vel aetate ac sexu: unam tamen esse omnibus pro mentis continentia et animi virtute castigationis regulam.
3 Neque enim cunctis possibile est hebdomadibus protelare ieiunia, sed ne triduana quidem, vel biduana, inedia refectionem cibi differre.
4 A multis quippe aegritudine et maxime senio iam defessis, ne usque ad occasum quidem solis ieiunium sine afflictione toleratur.
5 Non omnibus infusorum leguminum esus convenit enervatus, nec cunctis purorum olerum habilis est parcimonia, nec universis sicci panis refectio castigata conceditur.
6 Alius quantitate librarum duarum saturitatem non sentit; alius librae unius, sive unciarum sex edulio praegravatur; attamen unus in omnibus his continentiae finis est, ne quis iuxta mensuram capacitatis suae saturitatis oneretur ingluvie.
7 Non enim qualitas sola, sed etiam quantitas escarum, aciem cordis obtundit, ac mente cum carne pariter impinguata, noxium vitiorum fomitem igneumque succendit.
Cassianus HOME

bav559.78 bnf2129.91 bnf12292.242

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik