monumenta.ch > Cassianus > 4
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, III. Quod prima nobis colluctatio sit adversus spiritum gastrimargiae, id est, concupiscentiam gulae. <<<     >>> V. Quod non possit ab omnibus uniformis ieiuniorum regula custodiri.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT IV. Testimonium abbatis Antonii, quo docet unamquamque virtutem ab illo qui eam peculiarius possidet expetendam.

1 Vetus namque est beati Antonii admirabilisque sententia, monachum qui post coenobiale propositum fastigia nititur sublimioris perfectionis attingere, et apprehenso discretionis examine, proprio iam potens est stare iudicio, atque ad arcem anachoreseos pervenire, minime debere ab uno, quamvis summo, universa genera virtutum expetere.
2 Alius enim scientiae floribus exornatur, alter discretionis ratione robustius communitur, alter patientiae gravitate fundatur; alius humilitatis, alius continentiae virtute praefertur, alius simplicitatis gratia decoratur.
3 Hic magnanimitatis, ille misericordiae, iste vigiliarum, hic taciturnitatis, ille laboris studio supereminet caeteros.
4 Et idcirco monachum spiritalia mella condere cupientem, velut apem prudentissimam debere unamquamque virtutem ab his qui eam familiarius possident deflorare et in sui pectoris vase diligenter recondere: nec quid minus aliquis habeat discutere, sed hoc tantum quid virtutis habeat, contemplari, studioseque decerpere.
5 Cunctas namque si ab uno volumus mutuari, aut difficile, aut certe numquam idonea ad imitandum nobis exempla poterunt reperiri.
6 Quia licet necdum Christum omnia factum, secundum Apostolum (I Cor. XV), videamus in omnibus; tamen hoc modo possumus eum, id est, per partes in omnibus invenire.
7 De ipso enim dicitur, qui factus est nobis ex Deo sapientia, iustitia, sanctitas et redemptio (I Cor. I).
8 Dum ergo in alio sapientia, in alio iustitia, in alio sanctitas, in alio mansuetudo, in alio castitas, in alio humilitas, in alio patientia reperitur, membratim Christus per unumquemque nunc sanctorum divisus est.
9 Concurrentibus vero universis in unitatem fidei ac virtutis, redditur in virum perfectum, plenitudinem sui corporis (Ephes. IV), in singulorum membrorum compage ac proprietate perficiens.
10 Donec ergo veniat illud tempus quo sit Deus omnia in omnibus, in praesenti potest hoc quo diximus modo, id est, per partes virtutum esse in omnibus Deus, licet nondum per plenitudinem earum omnia sit in omnibus.
11 Quia licet unus religionis nostrae sit finis, professiones tamen diversae quibus ad Deum tendimus; sicut in collationibus seniorum plenius disputandum est (Vide collat. 1, 18 et 19).
12 Ideoque discretionis et continentiae forma ab his est nobis peculiarius expetenda, a quibus virtutes has per gratiam Spiritus sancti uberius videmus effluere; non quod ullus quae in multos divisa sunt solus possit acquirere, sed ut in his bonis quorum capaces esse possumus, ad eorum nos imitationem qui ea peculiarius obtinuere, tendamus.
Cassianus HOME

bav559.77 bnf2129.89 bnf12292.241

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik