monumenta.ch > Cassianus > 35 > 2
Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, PRIMUM. Transitus ab institutis coenobiorum ad colluctationem octo principalium vitiorum. <<<     >>> III. Quod prima nobis colluctatio sit adversus spiritum gastrimargiae, id est, concupiscentiam gulae.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT II. Quod causae vitiorum sicut in omnibus immorantur, ita ab omnibus ignorantur, et quod ad manifestandas eas, Domini egeamus auxilio.

1 Quarum passionum causae quemadmodum, cum patefactae fuerint traditionibus seniorum, ab omnibus protinus agnoscuntur: ita priusquam revelentur, cum ab ipsis universi vastemur, et in cunctis hominibus immorentur, ab omnibus ignorantur.
2 Verum eas ita nos aliquatenus explicare posse confidimus, si intercessionibus vestris ad nos quoque ille, qui per Esaiam prolatus est (Esai. XLV), sermo Domini dirigatur: Ego ante te ibo, et potentes terrae humiliabo, portas aereas confringam, et vectes ferreos conteram, et aperiam tibi thesauros absconditos et arcana secretorum: ut nos quoque verbum Dei praecedens, primum terrae nostrae potentes humiliet, id est, has easdem quas expugnare cupimus, noxias passiones dominationem sibi ac tyrannidem saevissimam in nostro mortali corpore vindicantes, easque faciat indagini nostrae atque expositioni succumbere, et ita nostrae ignorationis portas effringens ac vitiorum vectes excludentium nos a vera scientia conterens, ad secretorum nostrorum arcana perducat, ac secundum Apostolum (I Cor. IV) illuminatis nobis revelet ea quae sunt abscondita tenebrarum, et manifestet consilia cordium: ut sic ad tetras vitiorum tenebras purissimis oculis animae penetrantes, patefacere eas ac producere possimus ad lucem: earumque causas atque naturas his, vel qui caruerunt eis, vel adhuc obligati sunt, pandere valeamus, et ita secundum prophetam (Psal. LXV) transeuntes per ignem vitiorum dirissime nostras exurentium mentes, confestim per aquas quoque virtutum, exstinguentium scilicet ea, transire possimus illaesi, ac spiritualibus remediis adrorati, ad refrigerium perfectionis puritate cordis mereamur educi.
Cassianus HOME

bav559.76 bnf2129.88 bnf12292.241

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik