monumenta.ch > Cassianus > 1
>>> Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, II. Quod causae vitiorum sicut in omnibus immorantur, ita ab omnibus ignorantur, et quod ad manifestandas eas, Domini egeamus auxilio.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 5, CAPUT PRIMUM. Transitus ab institutis coenobiorum ad colluctationem octo principalium vitiorum.

1 Quintus nobis, iuvante Deo, liber iste procuditur.
2 Nam post quatuor libellos, qui super institutis monasteriorum digesti sunt, nunc arripere colluctationem adversus octo principalia vitia vestris orationibus, Domino confortante, disponimus, id est, primum gastrimargiae, quae interpretatur gulae concupiscentia; secundum fornicationis; tertium philargyriae, quod intelligitur avaritia, vel ut proprius exprimatur, amor pecuniae; quartum irae; quintum tristitiae; sextum acediae, quod est anxietas, sive taedium cordis; septimum cenodoxiae, quod sonat vana seu inanis gloria; octavum superbiae.
3 Quem ineuntes agonem, tuis precibus, o beatissime papa Castor, nunc impensius indigemus, ut primum naturas eorum, tam minutas, tam occultas, tamque obscuras investigare condigne; deinde causas eorumdem sufficienter exponere; tertio ut idonee curationes eorum ac remedia possimus inferre.
Cassianus HOME

bav559.75 bnf2129.87 bnf12292.238

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik