monumenta.ch > Cassianus > 43
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XLII. Quod bonum patientiae suae non debeat monachus de aliorum sperare virtute, sed de sua longanimitate. <<<    

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XLIII. Recapitulatio expositionis per quam monachus ad perfectionem possit ascendere.

1 Et ut haec omnia quae latiori sermone digesta sunt cordi tuo facilius inculcentur, ac tenacissime tuis sensibus valeant inhaerere, quoddam ex his breviarium colligam, per quod possis brevitate et compendio mandatorum memoriter universa complecti.
2 Audi ergo paucis ordinem per quem ascendere ad perfectionem summam sine ullo labore ac difficultate valeas.
3 Principium nostrae salutis sapientiaeque secundum Scripturas timor Domini est (Prover. I).
4 De timore Domini nascitur compunctio salutaris.
5 De compunctione cordis procedit abrenuntiatio, id est, nuditas et contemptus omnium facultatum.
6 De nuditate humilitas procreatur.
7 De humilitate mortificatio voluntatum generatur.
8 Mortificatione voluntatum exstirpantur atque marcescunt universa vitia.
9 Expulsione vitiorum, virtutes fructificant atque succrescunt.
10 Pullulatione virtutum puritas cordis acquiritur.
11 Puritate cordis Apostolicae charitatis perfectio possidetur.
Cassianus HOME

bav559.72 bnf2129.83 bnf12292.237

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik