monumenta.ch > Cassianus > 41
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XL. Quod non debeat monachus exempla perfectionis a multis expetere, sed ab uno, vel paucis. <<<     >>> XLII. Quod bonum patientiae suae non debeat monachus de aliorum sperare virtute, sed de sua longanimitate.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XLI. In congregatione coenobitica constituti quid tolerare ac sustinere debeant.

1 Quae omnia ut possis consequi, et sub hac regula spiritali perpetuo perdurare, tria haec in congregatione necessario custodienda sunt tibi, ut scilicet secundum Psalmistae sententiam (Psal. XXXVII): Ego autem tamquam surdus non audiebam, et sicut mutus qui non aperit os suum; et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones; tu quoque velut surdus ac mutus et caecus incedas, ut absque illius contemplatione qui tibi fuerit ad imitandum merito perfectionis electus, universa quaecumque videris minus aedificationis habentia, velut caecus non videas; ne animatus eorum qui haec agunt auctoritate, vel forma, ad id quod deterius est, et quod ante damnaveras, traducaris.
2 Si inobedientem, si contumacem, si detrahentem audieris, vel secus quam tibi traditum est aliquid admittentem non offendaris, nec ad imitandum eum tali subvertaris exemplo: sed ut surdus, qui haec penitus nec audieris universa transmittas.
3 Si tibi vel cuiquam convicia, si irrogantur iniuriae, esto immobilis, et ad responsionem talionis ut mutus ausculta, semper hunc Psalmistae versiculum in corde tuo decantans: Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea.
4 Posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversus me, obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXVIII).
5 Verum et quartum hoc prae omnibus excole, quod haec quae supra diximus tria ornet atque commendet, id est, ut stultum te, secundum Apostoli sententiam (I Cor. III), facias in hoc mundo, ut sis sapiens: nihil scilicet discernens, nihil diiudicans ex his quae tibi fuerint imperata; sed cum omni simplicitate ac fide obedientiam semper exhibeas, illud tantummodo sanctum, illud utile, illud sapiens esse iudicans, quicquid tibi, vel lex Dei, vel Senioris examen indixerit.
6 Tali enim institutione fundatus, sub hac disciplina poteris durare perpetuo, et de coenobio nullis tentationibus inimici, nullis factionibus devolveris.
Cassianus HOME

bav559.71 bnf2129.82 bnf12292.236

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik