monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7 > 40
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XXXIX. Quo ordine ad perfectionem ascendere oporteat. <<<     >>> XLI. In congregatione coenobitica constituti quid tolerare ac sustinere debeant.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XL. Quod non debeat monachus exempla perfectionis a multis expetere, sed ab uno, vel paucis.

1 Ad quod ut valeas facilius pervenire, exempla tibi sunt imitationis ac vitae perfectae in congregatione commoranti, a paucis, immo ab uno, vel duobus, non a pluribus expetenda.
2 Nam praeter id quod examinata vita atque ad purum excocta reperitur in paucis; etiam istud ex hoc utilitatis accedit, quod ad perfectionem propositi huius, id est, coenobialis vitae, diligentius quis unius imbuitur ac formatur exemplo.
Cassianus HOME

bav559.71 bnf2129.81 bnf12292.236

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik