monumenta.ch > Cassianus > 39
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XXXVIII. De renuntiantis praeparatione, adversum tentationes, et de paucis imitandis. <<<     >>> XL. Quod non debeat monachus exempla perfectionis a multis expetere, sed ab uno, vel paucis.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XXXIX. Quo ordine ad perfectionem ascendere oporteat.

1 Principium nostrae salutis eiusdemque custodia, sicut dixi, timor Domini est.
2 Per hunc enim et initium conversionis, et vitiorum purgatio, et virtutum custodia, his qui imbuuntur ad viam perfectionis, acquiritur.
3 Qui cum penetraverit hominis mentem, contemptum rerum omnium parit; oblivionem parentum, mundique ipsius gignit horrorem: contemptu autem ac privatione facultatum omnium, humilitas acquiritur.
4 Humilitas vero his indiciis comprobatur: primo, si mortificatas in se habeat omnes voluntates; secundo, si non solum actuum suorum, verum etiam cogitationum nihil suum celaverit seniorem; tertio, si nihil suae discretioni, sed iudicio eius universa committat, ac monita eius sitiens ac libenter auscultet; quarto, si in omnibus servet obedientiam, mansuetudinem, et patientiae constantiam; quinto, si non solum iniuriam inferat nulli, sed ne ab alio quidem sibimet irrogatam doleat atque tristetur; sexto, si nihil agat, nihil praesumat, quod non vel communis regula, vel maiorum cohortantur exempla; septimo, si omni vilitate contentus sit, et ad omnia quae sibi praecipiuntur velut operarium malum se iudicaverit et indignum: octavo, si semetipsum cunctis inferiorem non superficie pronuntiet labiorum, sed intimo cordis credat affectu; nono, si linguam cohibeat, vel non sit clamosus in voce; decimo, si non sit facilis ac promptus in risu.
5 Talibus namque indiciis, et his similibus, humilitas vera dignoscitur.
6 Quae cum fuerit in veritate possessa, confestim te ad charitatem, quae timorem non habet, gradu excellentiore perducet, per quam universa quae prius non sine poena formidinis observabas, absque ullo labore velut naturaliter incipies custodire, non iam contemplatione supplicii, vel timoris illius, sed amore ipsius boni et delectatione virtutum.
Cassianus HOME

bav559.70 bnf2129.80 bnf12292.235

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik