monumenta.ch > Cassianus > 38
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XXXVII. Quod diabolus nostro fini semper insidietur, et nos eius iugiter observare debeamus. <<<     >>> XXXIX. Quo ordine ad perfectionem ascendere oporteat.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XXXVIII. De renuntiantis praeparatione, adversum tentationes, et de paucis imitandis.

1 Quapropter secundum Scripturae sententiam (Eccli. II) egressus ad serviendum Domino, sta in timore Dei, et praepara animam tuam non ad requiem, non ad securitatem, non ad delicias, sed ad tentationes et angustias.
2 Per multas enim tribulationes oportet nos introire in regnum Dei (Actor. XIV).
3 Angusta namque est porta et arcta via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam.
4 Considera ergo te de paucis et electis effectum, et ne exemplo ac tepore multitudinis refrigescas: sed vive ut pauci, ut cum paucis inveniri merearis in regno Dei.
5 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX et XXII); et pusillus est grex, cui complacuit patri haereditatem dare (Lucae XII).
6 Itaque non leve noveris esse peccatum, perfectionem professum quempiam, ea quae sunt imperfecta sectari.
7 Ad quem perfectionis statum his gradibus atque hoc ordine pervenitur.
Cassianus HOME

bav559.69 bnf2129.80 bnf12292.235

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik