monumenta.ch > Cassianus > 37
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XXXVI. Quod renuntiatio nostra nihil prosit, si eisdem quibus renuntiavimus implicemur. <<<     >>> XXXVIII. De renuntiantis praeparatione, adversum tentationes, et de paucis imitandis.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XXXVII. Quod diabolus nostro fini semper insidietur, et nos eius caput iugiter observare debeamus.

1 Versutus enim serpens (Genes. III) calcanea nostra semper observat, id est, insidiatur exitui nostro, et usque in finem vitae nostrae nos supplantare conatur.
2 Et idcirco bene coepisse nihil proderit, nec pleno fervore renuntiationis arripuisse principia, si haec congruus etiam finis similiter non commendaverit atque concluserit, Christique humilitas atque paupertas, quam nunc coram ipso professus es, usque ad extremum vitae, quemadmodum arrepta est, a te non fuerit custodita.
3 Quod ut possis implere, tu eius capita, id est, cogitationum principia semper observa, ad seniorem scilicet mox ea deferens.
4 Ita enim disces perniciosa eius initia conterere, si nihil ex eis seniori tuo erubueris revelare.
Cassianus HOME

bav559.69 bnf2129.79 bnf12292.235

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik