monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.335 > 36
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XXXV. Quod crux nostra timor Domini sit. <<<     >>> XXXVII. Quod diabolus nostro fini semper insidietur, et nos eius iugiter observare debeamus.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XXXVI. Quod renuntiatio nostra nihil prosit, si eisdem quibus renuntiavimus implicemur.

1 Cave ergo ne quid aliquando eorum resumas quae renuntians abiecisti, et contra Domini interdictum (Matth. XXIV) de agro evangelicae operationis reversus, inveniaris tunica tua, qua te exspoliaveras, revestiri: neque ad humiles terrenasque mundi huius concupiscentias ac studia revolvaris, et contra Christi mandatum de perfectionis tecto descendens, tollere aliquid praesumas ex his quae abrenuntians abdicasti.
2 Cave ne parentum, ne affectionis pristinae recorderis, et ad curas huius saeculi sollicitudinesque revocatus, secundum Salvatoris sententiam ponens manum tuam super aratrum, et aspiciens retro, regno coelorum aptus esse non possis (Lucae IX).
3 Cave ne quando superbiam, quam nunc incipiens ardore fidei ac plena humilitate calcasti, cum coeperis psalmorum vel professionis huius quamdam notitiam degustare, paulatim elatus resuscitare mediteris, ac secundum Apostoli sententiam (Galat. II), quae destruxisti iterum reaedificans praevaricatorem constituas temetipsum; sed potius ut in hac nuditate, quam coram Deo et angelis eius professus es, ad finem usque perdures.
4 In hac quoque humilitate, ac patientia, qua ut suscipereris in monasterio decem diebus pro foribus perseverans multis lacrymis implorasti; non modo persistas, verum etiam proficias, atque succrescas.
5 Satis enim miserum est ut cum debeas a rudimentis ac primordiis tuis provehi, et ad perfectionem tendere, etiam ab ipsis incipias ad inferiora recidere.
6 Non enim qui coeperit haec, sed qui perseveraverit in his usque ad finem, hic salvus erit (Matth. X et XXIV).
Cassianus HOME

bav559.68 bnf2129.78 bnf12292.234

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik