monumenta.ch > Cassianus > 35
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XXXIV. Quod abrenuntiatio nostra nihil sit aliud quam mortificatio, et imago crucifixi. <<<     >>> XXXVI. Quod renuntiatio nostra nihil prosit, si eisdem quibus renuntiavimus implicemur.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XXXV. Quod crux nostra timor Domini sit.

1 Crux nostra timor Domini est.
2 Sicut ergo crucifixus quis iam non pro animi sui motu membra sua quoquam movendi vel convertendi habet potestatem: ita et nos voluntates nostras ac desideria, non secundum id quod nobis suave est ac delectat ad praesens, sed secundum legem Domini, quo nos illa constrinxerit, applicare debemus.
3 Et sicut is qui patibulo crucis affigitur non iam praesentia contemplatur, nec de suis affectionibus cogitat, non pro die crastino sollicitudine curaque distenditur, nulla possidendi concupiscentia permovetur, nulla superbia, nulla contentione, nulla aemulatione succenditur, non de praesentibus dolet iniuriis, non praeteritarum iam recordatur, seque cum adhuc spirat in corpore cunctis elementis credit esse defunctum, illuc praemittens sui cordis intuitum, quo se non dubitat illico transiturum: ita nos quoque timore Domini crucifixos oportet his omnibus, id est, non solum carnalibus vitiis, verum etiam ipsis elementis mortuos esse, illuc habentes oculos animae nostrae defixos, quo nos sperare debemus momentis singulis migraturos.
4 Hoc enim modo mortificatas poterimus universas concupiscentias nostras, et affectus habere carnales.
Cassianus HOME

bav559.68 bnf2129.77 bnf12292.234

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik