monumenta.ch > Cassianus > 34
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XXXIII. Quod sicut magna remuneratio monacho debetur secundum institutionem patrum laboranti, ita et poena similiter tribuatur, et idcirco non debeat quis facile admitti in monasterio. <<<     >>> XXXV. Quod crux nostra timor Domini sit.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XXXIV. Quod abrenuntiatio nostra nihil sit aliud quam mortificatio, et imago crucifixi.

1 Abrenuntiatio nihil est aliud quam crucis ac mortificationis indicium.
2 Ideoque noveris hodierno die te huic mundo et actibus eius ac desideriis esse defunctum, teque secundum Apostolum (Galat. VI) mundo huic esse crucifixum, tibique hunc mundum.
3 Considera ergo conditiones crucis, sub cuius te deinceps sacramento oportet in hac luce versari, quia iam tu non vivis, sed ille vivit in te, qui est crucifixus pro te (Galat. II).
4 Eo ergo habitu ac figura, qua pro nobis in patibulo fuit ille suspensus, nos quoque necesse est in hac vita degere, ut scilicet secundum David (Psal. CXVIII), affigentes de timore Domini carnes nostras, universas voluntates ac desideria, non nostrae concupiscentiae servientia, sed mortificationi eius habeamus affixa.
5 Sic enim Domini praeceptum implebimus dicentis (Matth. X).
6 Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.
7 Sed forte dicas: Quomodo potest homo crucem suam iugiter portare, vel quemadmodum vivens quis possit esse crucifixus? Audi rationem breviter.
Cassianus HOME

bav559.67 bnf2129.77 bnf12292.233

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik