monumenta.ch > Cassianus > 33
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XXXII. Quae praecepta dedit idem abbas Pynuphius fratri quem in suum monasterium recipiebat. <<<     >>> XXXIV. Quod abrenuntiatio nostra nihil sit aliud quam mortificatio, et imago crucifixi.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XXXIII. Quod sicut magna remuneratio monacho debetur secundum institutionem patrum laboranti, ita et poena similiter tribuatur, et idcirco non debeat quis facile admitti in monasterio.

1 Sicut namque immensa gloria fideliter servientibus Deo, ac secundum institutionis huius regulam ei cohaerentibus, repromittitur in futurum: ita poenae gravissimae praeparantur his qui tepide eam negligenterque fuerint exsecuti, et secundum hoc quod professi sunt, vel quod ab hominibus esse creduntur, fructus etiam congruos sanctitatis eidem exhibere neglexerint. Melius est enim, secundum Scripturam (Eccles. V), non vovere quemquam, quam vovere, et non reddere; et, Maledictus qui facit opus Dei negligenter (Ierem. XLVIII).
2 Ideo igitur a nobis diutissime refutatus es, non quia tuam vel omnium salutem non toto desiderio cupiamus amplecti, et his qui ad Christum cupiunt converti etiam procul occurrere non optemus: sed ne temere recipientes, et nos apud Deum levitatis, et temetipsum reum gravioris supplicii faceremus, si ad praesens facile susceptus, nec pondus professionis huius intelligens, vel destitutor post haec, vel tepidus exstitisses.
3 Quamobrem ipsam causam abrenuntiationis debes in primis agnoscere: qua perspecta, quid te conveniat agere, ex eius ratione manifestius instruaris.
Cassianus HOME

bav559.66 bnf2129.76 bnf12292.233

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik