monumenta.ch > Cassianus > 32
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XXXI. Quemadmodum abbas Pynuphius reductus in monasterium suum, et modico tempore ibidem commoratus, iterum fugerit in partes Syriae. <<<     >>> XXXIII. Quod sicut magna remuneratio monacho debetur secundum institutionem patrum laboranti, ita et poena similiter tribuatur, et idcirco non debeat quis facile admitti in monasterio.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XXXII. Quae praecepta dedit idem abbas Pynuphius fratri quem in suum monasterium recipiebat.

1 Hunc igitur senem pro illa, quae nobis fuerat apud ipsum in monasterio nostro familiaritas, cum post haec in Aegypto studiosissime requisissemus, exhortationem quam dedit fratri quem sub nostra praesentia in coenobio suo recipiebat, quia puto ex hac posse aliquid instructionis accedere, animus est opusculo huic intexere.
2 Nosti, ait, quot diebus pro foribus excubans, hodie sis receptus.
3 Cuius difficultatis causam primitus debes agnoscere.
4 Poterit enim tibi in hac via, quam ingredi concupiscis, multum conferre, si, ratione eius agnita, ad Christi servitium consequenter ac sicut oportet accesseris.
Cassianus HOME

bav559.66 bnf2129.75 bnf12292.233

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik