monumenta.ch > Hieronymus > csg48.215 > 25 > 31
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XXX. De abbatis Pynuphii humilitate, qui, relicto coenobio celeberrimo, cui presbyter praeerat, longinquum monasterium, in quo velut incipiens susciperetur, desiderio subiectionis expetiit. <<<     >>> XXXII. Quae praecepta dedit idem abbas Pynuphius fratri quem in suum monasterium recipiebat.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XXXI. Quemadmodum abbas Pynuphius reductus in monasterium suum, et modico tempore ibidem commoratus, iterum fugerit in partes Syriae.

1 Ubi cum fuisset modico tempore demoratus, eodem rursus humilitatis desiderio atque ardore succensus, captans nocturna silentia, ita diffugit, ut iam provinciam non vicinam, sed ignotas et alienas longeque divisas (positas) regiones expeteret.
2 Nam conscendens navem in Palaestinae partes commeare curavit, credens se tutius latitaturum, si ad illa semetipsum asportasset loca, in quibus ne nomen quidem suum fuisset auditum.
3 Quo cum advenisset, nostrum monasterium protinus expetivit, quod non longe fuit a spelaeo, in quo Dominus noster Iesus Christus ex Virgine nasci dignatus est.
4 In quo permodico tempore delitescens, secundum sententiam Domini (Matth. V), tamquam civitas super montem posita, diutius abscondi non potuit.
5 Nam continuo quidam fratrum qui ad loca sancta de Aegypti partibus orationis causa convenerant, agnitum eum summa vi precum ad coenobium suum revocarunt.
Cassianus HOME

bav559.66 bnf2129.75 bnf12292.232

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik