monumenta.ch > Cassianus > 30
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XXIX. De obedientia fratris qui, decem sportas circumferens, publice distraxit ad abbatis imperium. <<<     >>> XXXI. Quemadmodum abbas Pynuphius reductus in monasterium suum, et modico tempore ibidem commoratus, iterum fugerit in partes Syriae.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XXX. De abbatis Pynuphii humilitate, qui, relicto coenobio celeberrimo, cui presbyter praeerat, longinquum monasterium, in quo velut incipiens susciperetur, desiderio subiectionis expetiit.

1 Coarctat nos libelli modus ad finem tendere, sed obedientiae bonum, quae inter caeteras virtutes primatum tenet, non patitur nos eorum gesta qui per hanc claruerunt penitus silentio praeterire.
2 Propter quod utrumque congrue temperantes, id est, tam brevitati quam studiosorum desideriis atque utilitatibus servientes, unum adhuc ponemus humilitatis exemplum, quod non ab incipiente, sed a perfecto atque abbate completum, non solum iuniores instruere, sed etiam seniores ad perfectam humilitatis virtutem lectione sua poterit incitare.
3 Vidimus itaque abbatem Pynuphium, qui, cum esset immanis coenobii presbyter, quod est in Aegypto, non longe a Panephysi civitate, et pro ipsa reverentia, vel vitae suae, vel aetatis, vel sacerdotii, cunctis honorabilis ac venerandus existeret, videns se pro hoc ipso humilitatem illam quam secundum suae mentis ardorem concupierat, exercere non posse, nec habere quo virtutem desideratae subiectionis extenderet, clam fugiens de coenobio, secessit solus in Thebaidos ultimas partes: ibique deposito habitu monachorum, assumpta saeculari veste, coenobium Tabennensiotarum expetiit, quod sciebat cunctis esse districtius, et in quo se, vel pro longitudine regionis credidit ignorandum, vel pro magnitudine monasterii ac multitudine fratrum facile posse celari.
4 Ubi diutissime pro foribus perseverans, cunctorum fratrum genibus provolutus, ut susciperetur summis precibus ambivit.
5 Cumque multo despectu tandem fuisset admissus, quod scilicet decrepitus senex, et qui omnem suam in saeculo vitam pervixisset, aetate ultima ingredi coenobium postularet, quo tempore iam ne deservire quidem suis voluptatibus praevaleret; ac ne hoc quidem ipsum causa religionis expetere eum assererent, sed famis et inopiae necessitate constrictum; ut seni nullique operi penitus apto, horti cura diligentiaque mandatur.
6 Quam sub alio fratre iuniore, qui eum sibi creditum retinebat, exercens, sic eidem subdebatur, tantaque obedientia desideratam humilitatis excolebat virtutem, ut non solum ea quae ad horti curam diligentiamque pertinebant, verum etiam universa officia quae cunctis erant aspera, vel indigna, atque ab omnibus ducebantur horrori, tota quotidie sedulitate compleret.
7 Complura etiam, nocte consurgens, ita furtim, nullo teste vel conscio, tenebris occulentibus efficiebat, ut penitus auctorem operis nemo deprehenderet.
8 Cumque ibidem triennio delitescens, dispersis per universam Aegyptum ubique fratribus, quaereretur, a quodam tandem visus qui de Aegypti partibus commearat, vix potuit pro humilitate habitus sui ac vilitate officii quod gerebat, agnosci.
9 Nam sarculo deorsum incurvus, laxabat oleribus terram, deinde stercus humeris suis advectans, eorum radicibus ingerebat.
10 Cumque haec intuens frater, super agnitione eius diutissima fuisset haesitatione detentus, propius tandem accedens, et non solum vultum, sed etiam sonum vocis diligenter explorans, ad pedes eius cominus procidisset, primo quidem super hoc stuporem summum videntibus cunctis incussit, cur videlicet istud faceret ei qui apud ipsos velut novitius, ac de saeculo nuper egressus, habebatur extremus; post vero miraculo sunt maiore perculsi, cum eius nomen, quod apud ipsos quoque magna fuerat opinione compertum, protinus prodidisset.
11 A quo universi fratres prioris ignorantiae veniam postulantes, quod eum videlicet tanto tempore inter iuniores ac parvulos deputassent, invitum ac flentem, quod invidia diaboli digna sibi fuisset conversatione atque humilitate fraudatus, quam diutissime requisitam tandem aliquando se invenisse gaudebat, nec meruisset vitam suam in illa quam arripuerat subiectione finire; ad proprium coenobium reduxerunt, custodientes eum summa diligentia, ne ab eis quoque similiter quoquam dilapsus aufugeret.
Cassianus HOME

bav559.64 bnf2129.73 bnf12292.231

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik