monumenta.ch > Cassianus > 29
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XXVIII. Quemadmodum revelatum sit abbati, de patre Mucio, opus eum Abrahae fecisse, et quod defuncto eidem abbati idem pater Mucius in monasterii administrationem successerit. <<<     >>> XXX. De abbatis Pynuphii humilitate, qui, relicto coenobio celeberrimo, cui presbyter praeerat, longinquum monasterium, in quo velut incipiens susciperetur, desiderio subiectionis expetiit.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XXIX. De obedientia fratris qui, decem sportas circumferens, publice distraxit ad abbatis imperium.

1 Non tacebimus etiam nobis cognitum fratrem secundum saeculi huius ordinem summae familiae.
2 Nam patre comite ac ditissimo oriundus fuit, studiis quoque liberalibus non mediocriter institutus.
3 Qui relictis parentibus cum ad monasterium pervolasset, ad comprobandam mentis humilitatem, vel fidei eius ardorem, confestim ei a seniori praeceptum est ut decem sportas quas necesse non erat publice venditari, cervicibus suis onerans, distrahendas per plateas circumferret: adiecta conditione, qua diutius in hoc officio retineretur, ut si forte eas unus pariter coemere voluisset, non cederet, sed singillatim eas quaerentibus venundaret.
4 Quod ille tota devotione complevit, et omni confusionis verecundia pro nomine ac desiderio Christi calcata, sportas humeris suis imponens, pretio statuto distraxit, ac pecuniam ad monasterium reportavit: nequaquam perterritus tam vilis et insueti officii novitate, nec considerans indignitatem rei, nataliumque splendorem, ac venditionis iniuriam, dum illam Christi humilitatem, quae est vera nobilitas, per obedientiae gratiam desiderat obtinere.
Cassianus HOME

bav559.63 bnf2129.72 bnf12292.230

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik