monumenta.ch > Hieronymus > Marcus, 13 > 28
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XXVII. De humilitate et obedientia abbatis Mucii, quam in proiiciendo in fluvium parvulo filio ex praecepto senioris non haesitavit implere. <<<     >>> XXIX. De obedientia fratris qui, decem sportas circumferens, publice distraxit ad abbatis imperium.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XXVIII. Quemadmodum revelatum sit abbati, de patre Mucio, opus eum Abrahae fecisse, et quod defuncto eidem abbati idem pater Mucius in monasterii administrationem successerit.

1 Cuius fides atque devotio in tantum Deo fuit accepta, ut divino statim testimonio comprobata sit.
2 Revelatum namque est continuo seniori, hac eum obedientia Abrahae patriarchae opus implesse.
3 Cumque brevi tempore transacto idem abbas coenobii de mundi huius commoratione migraret ad Dominum, hunc praeponens cunctis fratribus, successorem sibi atque abbatem monasterio dereliquit.
Cassianus HOME

bav559.63 bnf2129.71 bnf12292.230

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik