monumenta.ch > Cassianus > 26
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XXV. De proiecto ab abbate Ioanne vase unico olei ad senioris imperium. <<<     >>> XXVII. De humilitate et obedientia abbatis Mucii, quam in proiiciendo in fluvium parvulo filio ex praecepto senioris non haesitavit implere.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XXVI. Quemadmodum abbas Ioannes suo obedierit seniori, cum niteretur volvere praegrande saxum, quod ne a multis quidem possibile erat moveri.

1 Aliis rursum aedificari cupientibus obedientiae huius exemplo, vocans eum senior, Curre, inquit, Ioannes, saxum illud huc advolve quantocius.
2 Qui confestim saxum immane quod turbae multae hominum vel movere non possent, applicita nunc cervice, nunc toto pectore, tanto nisu atque conatu provolvere contendebat, ut sudore omnium membrorum suorum non solum totum infunderet vestimentum: sed etiam saxum ipsum suis cervicibus humectaret; in hoc quoque parum metiens impossibilitatem praecepti, vel facti pro reverentia senioris, et obsequii simplicitate sincera, qua credebat senem tota fide nihil posse incassum ac sine ratione praecipere.
Cassianus HOME

bav559.61 bnf2129.69 bnf12292.229

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik