monumenta.ch > Hieronymus > csg48.215 > 25
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XXIV. De ligno arido quod idem abbas Ioannes ad arbitrium senioris sui quasi ad adolendum (id est, crescendum) rigare non destitit. <<<     >>> XXVI. Quemadmodum abbas Ioannes suo obedierit seniori, cum niteretur volvere praegrande saxum, quod ne a multis quidem possibile erat moveri.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XXV. De proiecto ab abbate Ioanne vase unico olei ad senioris imperium.

1 Itaque cum huiusmodi exercitiis eruditus quotidie iuvenis in hac parendi virtute succresceret, et humilitatis eius enitesceret gratia, atque obedientiae suae suavis odor per monasteria universa fragraret, quidam fratrum probationis, immo aedificationis obtentu venientes ad senem, cum subiectionem eius quam audierant, mirarentur, vocans eum repente senex, Ascende, ait, et sumens lenticulam olei, quae sola in eremo suis, vel advenientium usibus liquorem pinguedinis tenuissimum ministrabat, deorsum proiice per fenestram.
2 Quam ille, cum ad superiora concitus pervolasset, per fenestram proiiciens comminuendam dimisit ad terram, parum cogitans, vel retractans praecepti ineptiam, diurnam necessitatem, infirmitatem corporis, penuriam sumptuum, eremi squallentis angustias ac difficultates, in qua, etiam si pecunia suppeditaret, nihilominus perdita species inveniri repararique non posset.
Cassianus HOME

bav559.60 bnf2129.69 bnf12292.228

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik