monumenta.ch > Cassianus > 24
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XXIII. De obedientia abbatis Ioannis, per quam usque ad prophetiae provectus est gratiam. <<<     >>> XXV. De proiecto ab abbate Ioanne vase unico olei ad senioris imperium.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XXIV. De ligno arido quod idem abbas Ioannes ad arbitrium senioris sui quasi ad adolendum (id est, crescendum) rigare non destitit.

1 Hic itaque beatus Ioannes ab adolescentia sua usque ad perfectam ac virilem aetatem seniori suo deserviens, donec ille in huius vitae conversatione duravit, tanta humilitate inhaesit eius obsequiis, ut ipsi quoque seni stuporem summum obedientia eius incuteret.
2 Cuius hanc virtutem utrum de vera fide ac profunda cordis simplicitate descenderet, an affectatitia esset, et quodammodo coactitia, atque ad imperantis faciem praeberetur, volens manifestius explorare, quamplura ei etiam superflua, minusque necessaria, vel impossibilia, frequentius iniungebat.
3 Ex quibus tria ponam, per quae manifestari possit volentibus scire, vel mentis eius, vel subiectionis integritas.
4 Sumpsit namque de lignario suo senex virgultum, quod olim excisum usibus foci fuerat praeparatum: dumque coctionis retardat occasio, non modo aridum, sed prope putre iacebat temporis vetustate.
5 Cumque hoc coram ipso fixisset in terram, praecepit advecta aqua quotidie bis rigari, ut scilicet diurnis humoribus radicatum, atque in antiquam arborem reviviscens, diffusis ramis amoenitatem oculis atque umbraculum in aestu ferventi subter residentibus exhiberet.
6 Quod praeceptum veneratione solita sine ulla impossibilitatis consideratione suscipiens adolescens, ita quotidianis diebus explevit, ut aquam per duo ferme millia indesinenter apportans, nullatenus lignum rigare cessaret, atque per totum anni spatium non infirmitas corporis, non festivitas solemnitatis, non occupatio necessitatis ullius, quae illum etiam honeste excusaret ab exsecutione mandati, non denique hiemis asperitas intercedens ab huius observatione praecepti potuerit impedire.
7 Cumque eius hanc sedulitatem tacitus senex latenter diebus singulis exploraret, et videret eum simplici cordis affectu mandatum suum velut divinitus emissum sine ulla permutatione vultus, vel rationis discussione servare, sinceram humilitatis eius obedientiam comprobans, pariter etiam miserans tam longum laborem, quem per totum anni spatium studio devotionis impenderat, ad virgultum aridum accedens, o, inquit, Ioannes, misitne radices haec arbor, an non? Cumque ille se nescire dixisset, Senex velut inquirens rei veritatem, et tamquam tentans utrum iam suis radicibus niteretur, evulsit coram ipso levi commotione virgultum, sicque proiiciens illud praecepit ut deinceps rigare desineret.
Cassianus HOME

bav559.59 bnf2129.67 bnf12292.227

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik