monumenta.ch > Cassianus > 23
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XXII. De Aegyptiorum typo, qui est super quotidianis fratrum statutus obsequiis. <<<     >>> XXIV. De ligno arido quod idem abbas Ioannes ad arbitrium senioris sui quasi ad adolendum (id est, crescendum) rigare non destitit.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XXIII. De obedientia abbatis Ioannis, per quam usque ad prophetiae provectus est gratiam.

1 Et quoniam hic liber de institutione est eius qui renuntiat huic mundo, per quam scilicet introductus ad humilitatem veram, et obedientiam perfectam, caeterarum quoque virtutum culmina possit ascendere; necessarium reor quaedam seniorum gesta, quibus per hanc enituere virtutem, exempli gratia, sicut promisimus, explicare; de multis admodum pauca carpentes, ut studentibus sublimiora sectari, non solum incitamentum ex his vitae perfectae, sed etiam propositi forma procedat.
2 Quamobrem duos, vel tres, pro libelli huius compendio de tam innumera patrum multitudine proferentes ponemus.
3 Primum abbatem Ioannem, qui commoratus est iuxta Lycon, quod est oppidum Thebaidis: quippe propter obedientiae virtutem usque ad prophetiae gratiam sublimatus, sic universo claruit orbi, ut etiam regibus mundi huius merito suo redderetur illustris.
4 Nam cum in extremis, ut diximus, Thebaidae partibus commaneret, non ante praesumebat Theodosius imperator ad praepotentium bella tyrannorum procedere, quam oraculis illius animaretur, atque responsis.
5 Quibus confidens velut coelitus sibi delatis, tropaea de bellis desperatis atque hostibus reportavit.
Cassianus HOME

bav559.59 bnf2129.67 bnf12292.227