monumenta.ch > Cassianus > 22
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XXI. De spontaneo quorumdam fratrum ministerio. <<<     >>> XXIII. De obedientia abbatis Ioannis, per quam usque ad prophetiae provectus est gratiam.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XXII. De Aegyptiorum typo, qui est super quotidianis fratrum statutus obsequiis.

1 Haec dicta sint secundum typum, ut praefati sumus, totius Orientis: quem etiam in partibus nostris necessario dicimus debere servari.
2 Caeterum apud Aegyptios, quibus maxima cura est operis, non est hebdomadarum mutua vicissitudo, ne sub occasione huius officii omnes ab operis canone impediantur: sed uni probatissimo fratrum cellarii, vel coquinae, cura committitur, qui perpetuo donec vires eius, vel aetas admittit, iugiter opus istud exerceat.
3 Non enim magno labore corporis fatigatur, quia nec tanta cura inter eos parandorum ciborum, vel coctionis, impenditur, quippe qui maxime xerophagiis, vel homophagiis, utuntur, et apud quos secta singulis mensibus porrorum folia, lapsania, sal frictum, olivae, pisciculi minuti saliti, quos illi maenidia vocant, summa voluptas est.
Cassianus HOME

bav559.58 bnf2129.66 bnf12292.226

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik