monumenta.ch > Cassianus > 21
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XX. De tribus lenticulae granis ab oeconomo repertis. <<<     >>> XXII. De Aegyptiorum typo, qui est super quotidianis fratrum statutus obsequiis.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XXI. De spontaneo quorumdam fratrum ministerio.

1 Novimus fratres, in quorum septimana, cum accidisset tanta lignorum penuria, ut non esset penitus unde soliti cibi fratribus pararentur, et donec possent coempta deferri, ut cruda comestione, quae dicitur xerophagia, contenti essent, abbatis fuisset auctoritate praeceptum, essetque hoc universis placitum, nec quisquam posset ullum coctionis sperare pulmentum, illos velut qui fructu ac mercede sui laboris et obsequii fraudarentur, si in ordine vicis suae cibos fratribus non secundum consuetudinem paravissent, tantum sibi spontanei operis ac sollicitudinis indixisse, ut in illis aridis ac sterilibus locis, in quibus ligna, nisi de fructiferis arboribus excidantur, omnimodis nequeunt inveniri (nec enim, ut apud nos, ulla reperiuntur fruteta silvestria) per extenta avia discurrentes, et eremum, quae versus mare Mortuum tenditur, obeuntes, festucas tenues ac spinulas, quas ventus huc illucque disperserat, suo sinu et gremiis colligentes, cunctam solemnitatem ciborum spontaneis obsequiis praepararent: ita ut de solita praebitione nihil paterentur imminui, tanta fide haec sua munia fratribus exhibentes, ut etiam cum illos honeste posset vel lignorum excusare penuria, vel abbatis imperium, pro fructu suo atque mercede noluerint hac abuti licentia.
Cassianus HOME

bav559.57 bnf2129.65 bnf12292.226

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik