monumenta.ch > Cassianus > 20
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XIX. Quemadmodum per Palaestinam vel Mesopotamiam quotidiana fratribus exhibeantur obsequia. <<<     >>> XXI. De spontaneo quorumdam fratrum ministerio.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XX. De tribus lenticulae granis ab oeconomo repertis.

1 In septimana cuiusdam fratris, cum praeteriens oeconomus tria lenticulae grana vidisset iacere in terra, quae hebdomadario, festinanti dum ea praeparat coctioni, inter manus cum aqua qua diluebantur elapsa sunt, confestim super hoc abbatem consuluit; a quo velut interversor neglectorque sacri peculii iudicatus, ab oratione suspensus est.
2 Cuius negligentiae reatus non aliter ei remissus est, nisi eum publica poenitentia diluisset.
3 Non solum enim seipsos non esse suos, sed etiam omnia quae sua sunt credunt Domino consecrata: propter quod si quid fuerit in monasterio semel illatum, ut sacrosanctum cum omni decernunt reverentia debere tractari.
4 Tantaque fide universa procurant atque dispensant, ut etiam ea quae despectui habentur, parvaque reputantur ac vilia, si vel loco moverint, vel competentius collocaverint, sigillonem aqua impleverint, si ex eo cuiquam obtulerint ad bibendum, si tenuem festucam de oratorio cellave submoverint, mercedem se consecuturos a Domino tota credulitate confidant.
Cassianus HOME

bav559.57 bnf2129.65 bnf12292.225

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik