monumenta.ch > Gregorius Magnus > csg211.245 > 19
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XVIII. Quam illicitum sit extra mensam communem quidquam cibi potusve gustare. <<<     >>> XX. De tribus lenticulae granis ab oeconomo repertis.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XIX. Quemadmodum per Palaestinam vel Mesopotamiam quotidiana fratribus exhibeantur obsequia.

1 Ne quid sane de institutis coenobiorum praetermisisse videamur, quemadmodum quotidiana fratribus etiam per alias regiones exhibeantur obsequia, commemorandum breviter puto.
2 Per cunctam namque Mesopotamiam, Palaestinam, et Cappadociam, ac totum Orientem, singulis hebdomadibus vicissim fratres ad haec officia sibi reddenda succedunt, ita ut, secundum coenobii multitudinem, ministrorum quoque numerus deputetur.
3 Quae explere tanta devotione et humilitate deproperant, quanta nullus servorum dirissimo domino, ac praepotenti exhibet suum famulatum; ita ut ne istis quidem solis contenti obsequiis quae canonico iure solvuntur, etiam nocte surgentes, illos quos specialiter haec manet cura, studio suo relevent, et ea quae ab ipsis perficienda sunt, furtim praevenientes implere contendant.
4 Has autem septimanas unusquisque suscipiens, usque ad coenam Dominici diei ministraturus observat.
5 Qua perfecta ministerium totius hebdomadis ita concluditur, ut hi, quibus succedendum est, convenientibus in unum fratribus ad concinendos psalmos, quos quieturi ex more decantant, omnibus in ordine pedes lavent, hanc scilicet ab eis pro labore totius septimanae benedictionis mercedem fideliter expetentes, ut eos explentes, mandatum Christi emissa generaliter ab omnibus fratribus oratio prosequatur, quae vel pro ignorationibus intercedat, vel pro admissis humana fragilitate peccatis, et commendet Deo velut sacrificium pingue consummata eorum devotionis obsequia.
6 Et ita secunda sabbati post matutinos hymnos, aliis rursum succedentibus, utensilia in quibus ministraverant ac vasa consignant: quae tanta sollicitudine curaque suscipientes custodiunt, ne quid ex eis imminuatur vel pereat, ut credant se etiam pro minimis quibusque vasis tamquam pro sacrosanctis rationem non solum dispensatori praesenti, sed etiam Domino reddituros, si forte aliquid ex eis negligentia eorum fuerit imminutum.
7 Cuius disciplinae qui modus sit, vel quanta fide et cautione servetur, uno testimonio, quod exempli gratia ponam, poteritis agnoscere.
8 Sicut enim studemus satisfacere vestro fervori, quo plenam universorum cognitionem desiderantes, etiam ea quae optime nostis hoc libello vobis cupitis iterari; ita veremur mensuram brevitatis excedere.
Cassianus HOME

bav559.56 bnf2129.63 bnf12292.224

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik