monumenta.ch > Cassianus > 18
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XVII. Quibus auctoribus sit inventum, ut reficientibus fratribus, sacrae lectiones in coenobiis recitentur, et quantum apud Aegyptios praebeatur silentium. <<<     >>> XIX. Quemadmodum per Palaestinam vel Mesopotamiam quotidiana fratribus exhibeantur obsequia.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XVIII. Quam illicitum sit extra mensam communem quidquam cibi potusve gustare.

1 Antequam, vel postquam, legitimam communemque refectionem percipiant, summa cautione servatur, ne extra mensam quidquam cibi penitus [Al. potusve] ori suo quisquam indulgere praesumat; ut incedentibus per hortos et pomaria cum passim blandeque per arbores poma pendentia, non solum obiiciant se pectoribus transeuntium, verum etiam strata per terram conculcanda pedibus se offerant, atque ad colligendum parata, facile ad consensum concupiscentiae, illicere valeant intuentes, et opportunitate vel copia, quamvis districtos atque abstinentissimos, ad sui desiderium provocare: sacrilegium ducatur non modo quidquam ex his degustare, verum etiam manu contingere, absque eo quod palam cunctis in commune reficientibus exhibetur, et ad percipiendum oeconomi dispensatione per fratrum obsequia publice ministratur.
Cassianus HOME

bav559.55 bnf2129.63 bnf12292.224

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik