monumenta.ch > Hieronymus > csg48.21 > 17
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XVI. De regulis diversarum correptionum. <<<     >>> XVIII. Quam illicitum sit extra mensam communem quidquam cibi potusve gustare.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XVII. Quibus auctoribus sit inventum, ut reficientibus fratribus, sacrae lectiones in coenobiis recitentur, et quantum apud Aegyptios praebeatur silentium.

1 Illud autem, ut reficientibus fratribus sacrae lectiones in coenobiis recitentur, non de typo Aegyptiorum processisse, sed de Cappadocum noverimus.
2 Quos nulli dubium est non tam spiritalis exercitationis causa, quam compescendae superfluae, otiosaeque confabulationis gratia, et maxime contentionum, quae plerumque solent in conviviis generari, hoc statuere voluisse, videntes eas aliter apud se non posse cohiberi.
3 Apud Aegyptios enim, vel maxime Tabennensiotas tantum silentium ab omnibus exhibetur, ut cum in unum tanta numerositas fratrum refectionis obtentu consederit, nullus nec mutire quidem audeat praeter eum, qui suae decaniae praeest.
4 Qui tamen, si quid mensae superinferri vel auferri necessarium esse perviderit, sonitu potius, quam voce significat.
5 Tantaque vescentibus eis silentii huius disciplina servatur, ut cucullis ultra oculorum palpebras demissis (ne scilicet liber aspectus habeat curiosius copiam evagandi), nihil amplius intueantur, quam mensam, et appositos in ea, vel quos ex ea capiunt cibos, ita ut quemadmodum, vel quantum reficiat alius, nullus invicem notet.
Cassianus HOME

bav559.55 bnf2129.62 bnf12292.224

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik