monumenta.ch > Cassianus > 16
Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, XV. De immodico apud nos studio habendi. <<<     >>> XVII. Quibus auctoribus sit inventum, ut reficientibus fratribus, sacrae lectiones in coenobiis recitentur, et quantum apud Aegyptios praebeatur silentium.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 4, CAPUT XVI. De regulis diversarum correptionum.

1 Si quis igitur gillonem fictilem, quem baucalem nuncupant, casu aliquo fregerit, non aliter negligentiam suam, quam publica diluet poenitentia: cunctisque in synaxi fratribus congregatis, tamdiu prostratus in terram veniam postulabit, donec orationum consummetur solemnitas, impetraturus eam, cum iussus fuerit abbatis iudicio de solo surgere.
2 Eodem modo satisfaciet quisquis ad opus aliquod accersitus, vel ad congregationem solitam tardius occurrerit, aut si decantans psalmum, vel modicum titubaverit.
3 Similiter si superflue, si durius, si contumacius responderit, si negligentius obsequia iniuncta compleverit, si vel leviter murmuraverit, si lectionem operi, vel obedientiae praeferens officia statuta segnius fuerit exsecutus, si dimissa synaxi non concitus ad cellam recurrere festinaverit, si cum aliquo vel ad modicum substiterit, vel si ad punctum temporis uspiam secesserit, si alterius tenuerit manum, si cum illo, qui cellulae suae cohabitator non est, confabulari quantulumcumque praesumpserit, si oraverit cum illo, qui est ab oratione suspensus, si parentum quempiam vel amicorum saecularium viderit [Al. videre tentaverit], vel collocutus eis sine suo fuerit seniore, si epistolam cuiuscumque suscipere, si rescribere sine abbate suo tentaverit.
4 Hucusque et in huiusmodi, ac similibus admissis, procedit animadversio spiritalis.
5 Residua vero, quae apud nos indifferenter admissa, a nobis quoque reprehensibilius sustinentur, id est, aperta convicia, manifesti contemptus, contradictiones tumidae, libera et effrenata processio, familiaritas apud feminas, irae, rixae, simultates, et iurgia, operis peculiaris praesumptio, philargyriae contagio, affectus atque possessio rerum superfluarum, quae a caeteris fratribus non habentur; extraordinaria, ac furtiva cibi refectio, et his similia, non illa increpatione, quam diximus, spiritali, sed vel plagis emendantur, vel expulsione purgantur.
Cassianus HOME

bav559.54 bnf2129.61 bnf12292.223

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik